Add parallel Print Page Options

140 Psalmus David. Domine, clamavi ad te: exaudi me; intende voci meae, cum clamavero ad te.

Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis.

Non declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis; cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum.

Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum:

absorpti sunt juncti petrae judices eorum. Audient verba mea, quoniam potuerunt.

Sicut crassitudo terrae erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum.

Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; in te speravi, non auferas animam meam.

Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.

10 Cadent in retiaculo ejus peccatores: singulariter sum ego, donec transeam.