Add parallel Print Page Options

145 Alleluja, Aggaei et Zachariae.

Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,

in filiis hominum, in quibus non est salus.

Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.

Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius:

qui fecit caelum et terram, mare, et omnia quae in eis sunt.

Qui custodit veritatem in saeculum; facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos;

Dominus illuminat caecos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit justos.

Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.

10 Regnabit Dominus in saecula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.