Add parallel Print Page Options

14 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens:

Loquere filiis Israel: Reversi castrametentur e regione Phihahiroth, quae est inter Magdalum et mare contra Beelsephon: in conspectu ejus castra ponetis super mare.

Dicturusque est Pharao super filiis Israel: Coarctati sunt in terra; conclusit eos desertum.

Et indurabo cor ejus, ac persequetur vos: et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus; scientque AEgyptii quia ego sum Dominus. Feceruntque ita.

Et nuntiatum est regi AEgyptiorum quod fugisset populus: immutatumque est cor Pharaonis et servorum ejus super populo, et dixerunt: Quid voluimus facere ut dimitteremus Israel, ne serviret nobis?

Junxit ergo currum, et omnem populum suum assumpsit secum.

Tulitque sexcentos currus electos, et quidquid in AEgypto curruum fuit: et duces totius exercitus.

Induravitque Dominus cor Pharaonis regis AEgypti, et persecutus est filios Israel: at illi egressi sunt in manu excelsa.

Cumque persequerentur AEgyptii vestigia praecedentium, repererunt eos in castris super mare: omnis equitatus et currus Pharaonis, et universus exercitus, erant in Phihahiroth contra Beelsephon.

10 Cumque appropinquasset Pharao, levantes filii Israel oculos, viderunt AEgyptios post se, et timuerunt valde: clamaveruntque ad Dominum,

11 et dixerunt ad Moysen: Forsitan non erant sepulchra in AEgypto, ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine: quid hoc facere voluisti, ut educeres nos ex AEgypto?

12 nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in AEgypto, dicentes: Recede a nobis, ut serviamus AEgyptiis? multo enim melius erat servire eis, quam mori in solitudine.

13 Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: state, et videte magnalia Domini quae facturus est hodie: AEgyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum.

14 Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis.

15 Dixitque Dominus ad Moysen: Quid clamas ad me? loquere filiis Israel ut proficiscantur.

16 Tu autem eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud: ut gradiantur filii Israel in medio mari per siccum.

17 Ego autem indurabo cor AEgyptiorum ut persequantur vos: et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus, et in curribus et in equitibus illius.

18 Et scient AEgyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone, et in curribus atque in equitibus ejus.

19 Tollensque se angelus Dei, qui praecedebat castra Israel, abiit post eos: et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum

20 stetit, inter castra AEgyptiorum et castra Israel: et erat nubes tenebrosa, et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent.

21 Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum: divisaque est aqua.

22 Et ingressi sunt filii Israel per medium sicci maris: erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et laeva.

23 Persequentesque AEgyptii ingressi sunt post eos, et omnis equitatus Pharaonis, currus ejus et equites per medium maris.

24 Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra AEgyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum,

25 et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo AEgyptii: Fugiamus Israelem: Dominus enim pugnat pro eis contra nos.

26 Et ait Dominus ad Moysen: Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquae ad AEgyptios super currus et equites eorum.

27 Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum: fugientibusque AEgyptiis occurrerunt aquae, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus.

28 Reversaeque sunt aquae, et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare: nec unus quidem superfuit ex eis.

29 Filii autem Israel perrexerunt per medium sicci maris, et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris:

30 liberavitque Dominus in die illa Israel de manu AEgyptiorum.

31 Et viderunt AEgyptios mortuos super littus maris, et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos: timuitque populus Dominum, et crediderunt Domino, et Moysi servo ejus.